- MARTIGIA
- MARTIGIAGall. Martigues, familia Galliae illustris, quae Lucenburgicae ramus est. In hac enim Valeramus II. DuxLimburgicus per duos filios, Valeramum quidem, Limburgenses propagavit: per Henricum vero Blondellum, Lucenburgium, matris Namurcensis iure, Comitem, istam Lucenburgiam novam stirpem orsus est. Huius cum duo essent filii, Henricus II. nempe, pater Henrici VII. Imperatoris et Valeramus Dominus de Liney, hic iterum plurimarum linearum auctor fuit: quarum praecipua divisio tum facta est, cum Petrus Lucenburgius Comes de Conversan, de Brienne et de S. Paul, tres praecipue filios habuisset, Ludovicum, Theobaldum et Iacobum. E' quibus ille Comes de S. Paulo et Connestabilis Franciae, numerosae rursus familiae fuit Pater: Hic Dominorum de Richebourg, Vicecomitum de Launoy et Comitum de Cathensar auctor fuit: iste, medius nempe, Dominus de Fiennes, praeter reliquos Fiennenses (quorum heredes fuêre Egmondani) Vicecomites de Martigue dedit, in quibus ultimus Scbastianus Dux Pentheuriae decessit A. C. 1569. relictâ filiâ Annâ, cuius Maiores sic habent. Guido de Luxembourg Comes de Ligny Dn. Beauv. defunctus A. C. 1371. ex Mathilde (filia Iohannis Castillionaei Comitatus de S. Paulo heredis) pater fuit Iohannis Lucemburgii Comitis de Ligny, quo et Margarethâ Dn. d'Enghien, Comite de Brienne et Conversan, genitus Iohannes Lucemburgius, Comes de Ligny, Conversan, et S. Paul, decessit A. C. 1433. Pater ex Margarita de Balzo seu de Baux (filia Francisci Balzi Ducis Andiae) Theobaldi Lucenburgii Dn. de Fiennes Armentieres: qui ex Philippina Melodunensi seu de Melun Dn. de Sotteghem (filia Iohannis Melodunensis Vicecomitis Gandavensis etc.) suscepit Franciscum I. Lucenburgium Vicecomitem de Martigues maritum Luisae Sabaudae March. de Bouges (filiae Iani de Sabaudia Comitis Genevae, exstincti A. C. 1491.) et ex ea patrem Francisci II. Vicecomitis de Martigue et Gabrielis, Equitis Melitensis: quorum ille iunctâ sibi Carolâ Britannicâ Comite de Penthieure, pater fuit Caroli et Sebastiani Ducis Pentheuriae, qui lineae suae ultimus, nonnisi filiam reliquit Mariam, quae familiae Lucenburgo - Martigiae bona domui Lotharingicae intulit. Eam enim uxorem duxit Philippus Emanuel Mercurii Dux, exstinctus A. C. 1602. (filius Nicolai Lotharingi, nepos Antonii Ducis) atque ex ea Mariam sustulit, Caesari Duci Vindocino, Henrici IV. Gall. Regis filio naturali nuptam, e quo coniugio Dux Mercurianus ac Bellifortius hodieque superstites, originem arcessunt. Vide Phil. Iac. Spenerum Theat. Nobilit. Europ. Part. I. p. 33. Part. II. in Indice, et Part. III. p. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.